Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 9

Mensa.Id est Scriptura:eorum,id est quae ipsis primo oblata est, etcoram ipsisposita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel,coram eis,quia si rationem vellent attendere, possent intelligere.In laqueum,etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt.In laqueum,etc. Scriptura quae intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea praedicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa aeternae damnationis, quae specialiter retributio Dei dicitur.
(* Traductions européennes)